Registro n. 15 precedente | 681 di 1468 | successivo

681. Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1454 gennaio 27 Cremona

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate di fare i calcoli di quanto spetta al consigliere ducale Pietro Cotta che, da Milano si portò in missione a Firenze con dieci cavalli l'otto di marzo e vi fece ritorno il diciotto aprile scorso. Siccome Pietro denuncia di aver speso lire 31 per trombettieri, pifferi e famuli dei signori fiorentini, si attengano in ciò come si usa in simili casi con gli oratori e legati ducali.

[ 226v] Regulatori et Magistris intratarum.
Equitavit Florenciam de mandato et comissione nostra spectabilis Petrus Cotta, consiliarius noster, dilectissimus discedens a Mediolano die octavo mensis martii anni proximi preteriti 1453, et redivit die 18 subsequentis mensis aprilis anni predicti cum equis decem. Propterea volumus vobisque mandamus quatenus de huiusmodi andata eius fieri faciatis rationes et bullectas opportunas iuxta ordines nostros, ita quod debitum suum integre consequatur. Et quia asserit exbursasse libras xxxi imperialium in tubetis, pifferis et famulis dominorum Florentinorum, dicimus eum tractetis per hac expensa quemadmodum tractantur ceteri oratores et legati nostri in similibus. Ex Cremona, die xxvii ianuarii 1454.
Christoforus.
Cichus.