Registro n. 15 precedente | 724 di 1468 | successivo

724. Francesco Sforza ai Collaterali generali 1454 maggio 10 ex curia Mediolani

Francesco Sforza avverte i Collaterali generali che Chichino da Firenze, già castellano della rocca di Santa Croce di Parma, lamenta che nel fare i conteggi delle sue spettanze gli abbiano ritenuto non poco denaro senza che risulti cassato né altri suoi mancamenti. Vuole che assumano scrupolose informazioni dal consigliere ducale Oldrado Lampugnani, allora commissario ducale in detta città, su detto Chichino, e in base alle risultanze, rendano conto.

[ 235r] Collateralibus generalibus.
Maximis cum querelis relatum est nobis parte Chichini de Florentia, olim castellani nostri roche Sancte Crucis Parme, quod in rationibus suis fiendis retinere ei videmini certam denariorum quantitatem, cum, quia non apparet de eius monstra cassacionis, tum etiam respectu nonnullorum aliorum defectuum indebite punctatorum, quare vobis mandamus quatenus dicte monstra cassacionis et aliis nominatis defectibus et monstris aliis non obstantibus, diligentem informationem de eodem Chichino assumere debeatis a generoso milite dilecto nostro consiliario Oldrado de Lampugnano in dicta civitate, tunc comissario nostro, et quemadmodum comperieritis per eam informacionem, Chichinum ipsum servivisse pariter et ita rationes ipsius concludi faciatis, aliquibus in contrarium non obstantibus. Ex curia Mediolani, die x maii 1454.
Cichus.