Registro n. 15 precedente | 725 di 1468 | successivo

725. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1454 maggio 14 Milano

Francesco Sforza vuole che il Regolatore e i Maestri delle entrate soddisfino, nonostante i molti anni e mesi intercorsi, l'oratore ducale Giacomo Trivulzio portatosi a Bormio per ivi incontrarsi per affari importanti con gli oratori del duca d'Austria. Per il suo decente pagamento ricorda che Giacomo è partito con otto cavalli da Milano il 15 febbraio 1451 ed è ritornato l'otto di marzo del successivo marzo. Di tutto si facciano le debite scritture.

Regulatori et Magistris intratarum.
Quamvis multi iam et anni et menses intercesserunt ex quo egregius iuris utriusque doctor dominus Iacobus de Trivultio, orator noster, nostra ex impositione profectus est Burmium in Valetellina nostra ut pro negociis importantibus nostris ibidem conveniret oratores illustris domini ducis Austrie, qui tamen pro ipsa andata sua eidem nundum est satisfactum, quod minime decens exstimamus, statuimus in presentia eius debite satisfacioni providere. Equitavit igitur ad dictum Burmii locum ex hac urbe nostra Mediolani die xv mensis februarii MCCCCLI et inde rediit die octavo martii eiusdem anni. Quamobrem volumus quod eius andate rationes pro equis octo iuxta ordines fieri et eidem proinde satisfieri faciatis bullectas et scripturas quaslibet opportunas expediendo. Data Mediolani, die xiiii maii 1454.
Christoforus.
Cichus.