Registro n. 15 precedente | 730 di 1468 | successivo

730. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1454 maggio 29 Milano

Francesco Sforza vuole che i Maestri delle entrate conteggino quanto spetta a Iacobo Calcaterre che è andato con cinque cavalli in legazione da re Renato, partendo il 12 marzo e rientrando il 14 maggio. Facciano le debite scritture e lo paghino. Gli diano, inoltre, lire 123,10, imputandole come fatte. Provvedano anche a quello di cui è ancora creditore.

Magistris intratarum.
De mandato et pro serviciis nostris in officio legationis equitavit dominus Iacobus Calcatera, doctor eximius ad serenissimum dominum regem Renatum, die xii martii et rediit xiiii presentis. Contentamur ergo et volumus quod rationes proinde suas pro quinque equis iuxta ordines, necnon bullectas et solutiones oportunas fieri. Et ulterius eidem restitui, et pro consumatis poni faciatis, libras cxxiii et solidos x imperialium, quas expendidit in nonnullis serviciis nostris de quibus et prout mencio fit in cedula presentibus inclusa. Curetisque de eo quod sibi restat, ipsum omni cum celeritate possibili facere expediri. Mediolani, xxviiii maii 1454.
Cichus.