Registro n. 15 precedente | 744 di 1468 | successivo

744. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1454 giugno13 Milano

Francesco Sforza comunica al Regolatore e ai Maestri delle entrate che dal 13 gennaio al 18 di aprile il consigliere Pietro Cotta è stato con dieci cavalli in missione a Genova. Al saldo delle spese di missione aggiungano anche quelle straordinarie da lui affrontate, di cui si allega elenco.

Regulatori et Magistris intratarum.
Die terdecima presenti mensis ianuarii equitavit Ianuam per serviciis nostris spectabilis Petrus Cota, consiliarius noster dilectus, et rediit die decimaoctava mensis aprilis. Comittimus ergo vobis et volumus quod rationes dicte eius andate pro equis decem, iuxta ordines nostros, fieri faciatis; et quia asserit facisse certas alias expensas, quas in introclusam cedulam videbitis, volumus quod respectu erarum ipsum Petrum tractari faciatis prout et quemadmodum tractantur alii consiliarii nostri. Data Mediolani, die xiii iunii 1454.
Irius.
Cichus.
In suprascripta cavalcata expendidit de extraordinario ut infra:
primo numeratas schorte Agamii usque ad octagium libras 3, solidos 7, denarios 6;
item pro colacione facta in Fiascono pro scorta libras 2, solidos 14, denarios 0;
item pro expensa facta in ponte decimo pro prandio dat scorte que venerat ex Ianua libras 10, solidos 14, denarios 6;
item pro via aptata pro nivibus in montibus libras 0, solidis 2, denarios 0;
item numeratas tubetis et hostiariis ducis in Ianua libras 5, solidos 8, denarios 0;
item pro prandio dato scorte in ponte decimo quem sociavit Iohannem della Guardia ei me in reditu Mediolanum;
item pro colacione dicte scorte in recho libras 0, solidos 9, denarios 0;
item pro solucione dicte scorte libras vi, solidos xvi, denarios 0.