Registro n. 15 precedente | 748 di 1468 | successivo

748. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1454 giugno 18 Milano

Francesco Sforza comanda al Regolatore e ai Maestri delle entrate di far riavere, sulle entrate ducali del prossimo anno, a Rosso de Diana i duecentottantasei (o centottantasei) ducati d'oro che gli fece, per la sua devota fedeltà, avere in diverse circostanze, dal momento che l'intenzione è di dare seguito alla corresponsione ducale dei crediti prestatigli.

Regulatori et Magistris intratarum.
Existentibus alias nobis in Marcharia volens Rubeus de Diano pro sua in nos fide et devocione in imminentibus tunc nobis oppotunitatibus subvenire, et replicatis vicibus pecuniarias solutiones nobis fecit ex quibus ipse creditor noster restat Camere nostre de aureis ducatis ducentum octuaginta sex, de quibus, ut subveniendo liberalis et promptus extitit, ita nostre est intentionis illorum assequatur debitam restitucionem. Contentamur igitur et ita volumus et mandamus vobis, cum nostre semper fuerit et sit intentionis, quod quibuscumque Camere nostre creditoribus de creditis eorum debeat satisfieri ut prenominato Rubeo intratis nostris anni proxime venturi de eis ipsis centumoctuagintasex aureis ducatis firmam et validam ex nunc assignacionem faciatis, et de illis postea sibi omnino satisfieri ita quod eorum restitucionem pariter et satisfacionem dicto in anno omnino asequi veniat et habere, uti convenit, in quo nullo quovismodo aducatis difficultatem. cum sic nostre intencionis sit, exequamini omnino et faciatis. Data ut supra.
Ser Iacobus.
FranciscuSfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.