Registro n. 15 precedente | 768 di 1468 | successivo

768. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1454 luglio 30 Milano

Francesco Sforza comanda al Regolatore e ai Maestri delle entrate di conteggiare il dovuto a Leodrisio Crivelli, cancelliere ducale, per la trasferta dal doge di Genova da lui fatta per servizio con tre cavalli e avvenuta dal 21 al 28 corrente mese. Allega una nota di ulteriori spese disponendo che per queste ci si comporti come si fa con altri in simili occasioni.

Regulatori et Magistris intratarum.
Equitavit in servitiis nostris nobilis Leodrixius de Cribellis, cancellarius noster, ad illustrem dominum ducem Ianuensium, discedens hinc die xxi et rediens die xxviii presentis mensis iulii, fecitque expensas, ut asserit, quemadmodum ex introclusa per eum nobis porecta lista intueri poteritis. Volumus igitur vobisque mandamus quatenus de huiusmodi eius andata fieri faciatis rationes et bullectas opportunas et satisfieri secundum ordines nostros. In facto autem expensarum ipsarum ipsum tractetis, prout tractantur alii equitantes in servitiis nostris in similibus, quam andatam fieri faciatis pro tribus equis iuxta ordines nostros, ut supra. Mediolani, xxx iulii 1454.
Christoforus.
Cichus.
Lista.
Recessit Leodrixius Mediolano xxi iulii proficiscens Ianuam, et inde rediit xxviii eiusdem cum equis quatuor.
Expense extraordinarie aceptate a Magistris sunt he, videlicet:
primo numerate caballario videlicet Ambrosio de Casteno, qui fuerat profectus ad Suyceros, pro expeditione salviconductus florenum unum renunciantem: libre 2, solidi 15.
Item pro scorta hominum iiii in pretereundo iugum Buzale ultra citraque ducatos auri duos: libre 7, solidi 0.
[ 249r] Non acceptate.
Primo pro expensa facta hic per ebdomodam integram cum dictis equis ante profectionem ducatos tres.
Item quia non dantur, nisi solidi xviii in die conputato capsoldo pro singulo ordinaria et parca expensa assendit supra solidos xxii pro singulo equo quolibet die cum familio ducatos duos.