Registro n. 15 precedente | 771 di 1468 | successivo

771. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1454 agosto 8 Milano

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate che, fatte le consuete scritture del caso, liquidino, la trasferta dal 24 aprile all'8 agosto, fatta a Roma e a Firenze dal segretario ducale Nicodemo da Pontremoli.

[ 249v] Regulatori et Magistris intratarum.
Contentamur et volumus quod egregio viro Nicodemo de Pontremulo, secretario nostro dilecto, a die xxiiii aprilis proxime preteriti mensis usque in presentem diem, qua ad nos rediit ex Roma et Florentia fieri faciatis rationes andatarum suarum secundum ordines nostros et iuxta consuetum stipendium suum, videlicet pro quatuor equis. Et factis rationibus ipsis, ipsi Nicodemo responderi et satisfieri faciatis de omni et toto eo de quo creditor Camere nostre apparebit, expediendo ipsum omnimodo de presenti de denariis crediti sui predicti, quia eum remittimus ad partes predictas pro rebus nostris importantibus, de quibus fieri faciatis scripturas opportunas. Mediolani, viii augusti 1454.
Christoforus.
Cichus.