Registro n. 15 precedente | 864 di 1468 | successivo

864. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1455 febbraio 2 Milano

Francesco Sforza fa sapere al Regolatore e ai Maestri delle entrate che tale fu la devota fedeltà verso lui e il suo stato del defunto Tommaso de Tuderto che, se ancota vivesse, avrebbe un buon ufficio. Morto lui, ha deciso che i suoi eredi si avvantaggino dei buoni comportamenti del padre e, perciò, dispone che il Regolatore e i Maestri facciano, dal primo gennaio passato, a detti eredi un'assegnazione annua di 120 lire sui denari del ponte di Lodi.

[ 279v] Regulatori et Magistris intratarum.
Tanta fuit fides et devotio nos et statum nostrum strenui quondam Thome de Tuderto dum ageret in humanis quod certe, si viveret apud nos, bonum locum haberet. Ipso igitur deficiente, disponimus et volumus ut eius heredes sentiant benegesta patris eis prodesse. Quare ad hoc ipsi heredes se valeant commodius substentare donec uberius sibi providebimus, committimus vobis ut, incipiendo in kalendis ianuarii proxime preteriti, eisdem faciatis et fieri faciatis annuam assignationem, ad nostrum usque beneplacitum valiturum, de libris centumviginti imperialium super denariis ex datio nostri pontis Laude. proventuris, ita ut eas ipsi heredes quondam Thome annuatim consequantur et habeant Cum effectu hanc, igitur, mentem nostram exequamini, faciendo proinde fieri scripuras et bullectas quaslibet opportunas. Mediolani, die ii februarii 1455. (a)
Ser Iacobus.
FranciscuSfortia manu propria subscripsit.
Cichus.


(a)A margine: Pro Thoma de Tuderto, sive heredum eius provixio.