Registro n. 15 precedente | 902 di 1468 | successivo

902. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1455 aprile 11 Milano

Francesco Sforza comunica al Regolatore e ai Maestri delle entrate di avere assunto come famigli a cavallo i sottoelencati nominativi, di ciascuno dei quali è indicata la provvisione mensile.

[ 292v] Regulatori et Magistris intratarum.
Assumpsimus in familiares nostros equitatores, inferius nominatim descriptos cum mensuali provisione post unumquenque ipsorum annotata, incipiendo in kallendis mensis ianuarii presentis anni. Volumus igitur quod eisdem de eiusmodi provisione singulo mense responderi faciatis per manus Iohannis Giapani, cancellarii nostri, quem ad hoc specialiter deputavimus, faciendo superinde fieri bulletas et scripturas quaslibet opportunas. Mediolani, xi aprilis 1455.
Cichus.
Quorum nomina sunt hec, videlicet:
Iohannes dela Guardia, florenis 25,
Lanzalotus de Figino, florenis 25,
Iob de Palacio, florenis 20,
Gentilis dela Molaria, florenis 25,
Antonius de Tricio, florenis 30,
Gaspar de Regio, florenis 20,
Facius Gallaranus, florenis 20,
Conradinus de Georgiis, florenis 30,
Marcus Coyrus, florenis 25,
Emanuel de Iacoppo, florenis 20.