Registro n. 15 precedente | 91 di 1468 | successivo

91. Francesco Sforza ai Collaterali generali 1452 marzo 9 Milano

Francesco Sforza vuole che i Collaterali generali assolvano Beltramino da Concorezzo e Galeazzo de Raschesis dall'assenza dalla mostra fatta il 23 dicembre scorso da Giacomino, denunciata da Luigi Guicciardini, podestà di Milano, in quanto la loro assenza fu dovuta a sospetto di epidemia. Il duca vuole perciò che i predetti non abbiano alcuna ritenuta di stipendio.

Collateralibus generalibus.
Videmini per ea, que nobis referta sunt parte spectabilis Aluysii de Guizardinis, potestatis huius civitatis nostre, ei retineri facere certam denariorum quantitatem pro Babila de Filago, collaterale secum nostro Bertramino de Concorezio, domicello, equo uno leardo claro musa malsana, et cetera, et Galeaz de Rischesiis, barruario suis, qui non interfuerunt monstre per te Iacobinum sibi facte die xxiii decembris proxime preteriti. Eapropter late informati quod predicti ad dictam monstram interesse non potuerunt, quia absentati propter epidimie suspectum, contentamur et vobis, tenore presentium comittimus quatenus eum potestatem a deffectu monstre predictorum excusatum habere debeatis et eius rationes bonas fieri faciatis, prout et quemadmodum si dicti ei monstre interfuissent absque aliorum amissione stipendiorum. Mediolani, viiii martii 1452. (a)
Iohannes de Caymis.
Cichus.


(a) A margine: Pro potestate Mediolani.