Registro n. 15 precedente | 917 di 1468 | successivo

917. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1455 maggio 10 Milano

Francesco Sforza comanda al Regolatore e ai Maestri delle entrate di liquidare al suo consigliere Alberico Maletta gli extra, cioč lire 263,15,2, da lui sostenuti nella sua andata per servizio a Roma e Napoli e di annotarli per spesa consumata.

Regulatori et Magistris intratarum.
Eo in itinere, quod superioribus diebus spectabilis consliarius noster dilectus, dominus Albericus Maleta ad partes Rome et regni Neapolis fecit, nonnullas ipse fecisse videtur expensas nostris pro servitiis, que ascendunt ad summam librarum ducentum sexagintatrium, solidorum quindecim et denariorum duorum, et de quibus nos informati summus, contentamur, igitur, et ita volumus, vobisque mandamus quatenus antedicto domino Alberico ex pecuniis Camere nostre de premissis libris 263, solidis 15 et denariis 2 satisfieri faciatis, et de illis sibi responderi cum integritate easque pro expensa consumata poni. Data Mediolani, die x maii 1455. (a)
Per forensem.
Cichus.


(a) A margine: Pro domino Alberico de Maleta.