Registro n. 15 precedente | 953 di 1468 | successivo

953. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1455 luglio 21 Milano

Francesco Sforza vuole che il Regolatore e i Maestri delle entrate accertino, in seguito alle lamentele dei consiglieri e dei segretari del Consiglio segreto, perché quando cavalcano extra dominium viene loro corrisposta solo metà della loro provvisione, mentre ciò non avveniva con Filippo Maria Visconti; nel qual caso vuole che si faccia nel modo e nelle forme quibus respondebatur tempore [...] ducis Filippi.

Regulatori et Magistris intratarum.
Conqueruntur apud nos consiliarii et secretarii nostri Consilii secreti quod, dum contingit eos per nostris servitiis equitare extra dominium nostrum, eis non fit solutio provisionis sue nisi pro medietate, et altera medietas sibi retinetur, quod dicunt esse preter consuetudinem et ordines illustrissimi quondam domini duci Filippi, soceri et patris nostri honorandi, in similibus servatos tempore celsitudinis sue. Itaque volumus, vobisque mandamus quatenus, si vobis pIane constiterit ipsis talibus consiliariis et secretariis equitantibus in servitiis prelibati quoniam domini ducis extra eius dominium de integra eorum provixione, respondeatis, seu responderi faciatis his modo et forma quibus respondebatur tempore prefati illustrissimi domini ducis Filippi, aliquibus ordinibus nostris in contrarium non obstantibus. Mediolani, die xxi iuli 1455.
Christoforus.
Cichus.