Registro n. 15 precedente | 994 di 1468 | successivo

994. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1455 settembre 18 Milano

Francesco Sforza comanda ai Maestri delle entrate che, costando loro come a lui dovuti i 453 fiorini di cui si ritiene creditore della Camera ducale Giovanni de Ferrariis, castellano della rocca del Bardello di Como, gli facciano, come chiede, un'assegnazione sul dazio di gennaio delle biade del lago di Como.

[ 318v] Magistris intratarum nostrarum.
Pretendit Iohannes de Ferrariis, castelanus arcis Bardeli civitatis nostre Cumarum, creditorem se esse Camere nostre florenorum quatuorcentum quinquagintatrium, requiritque opportunam de ipsis solutionem, sive assignationem, super datio bladorum lacus nostri Cumarum mensis ianuarii proxime futuri. Dignum ergo arbitrantes ut sibi satisfiat, commitimus vobis et volumus quod, costante de eiusmodi credito, dictam assignationem fieri faciatis. Data Mediolani, die xviii septembris 1455.
Irius.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Iohannes.