Registro n. 16 precedente | 133 di 1825 | successivo

133. Francesco Sforza al vescovo di Tortona 1453 agosto 23 "in castris nostris felicibus apud Gaydum".

Francesco Sforza si dice contento che il parmense Paolo de Archeris abbia avuto, in seguito a rinuncia di Valeriano Borocardo, il possesso dell'ospedale dei Santi Enrico e Rocco di Voghera e pure la rettoria del medesimo. Ciò gli è assai gradito per la fedeltà di suo padre Paolo verso di lui e lo stato, nonchè per la confermatagli rettitudine di Paolo. Il duca chede al vescovo di Tortona di convalidare tale passaggio di rettoria.

Reverendo in Christo patri domino episcopo Terdonensi.
Intelleximus Paulum de Archeris, Parmensem, per renuntiam Valerani Borocardi assecutum fuisse iamdudum possessionem et tenutam Hospitalis Sanctorum Henrici et Rochi de Viqueria, diocesis Terdonensis, et rectoriam eiusdem per renuntiam huiusmodi obtinuisse, quod, non modo gratum nobis, imo gratissimum supervenit ob singularem fidem, quam erga nos statumque nostrum habet indefessam strenuus vir Parmesanus de Parma noster armiger, eius Pauli genitor, et ob virtutes et animi rectitudinem quibus valere ipsum Paulum simus informati et desiderosi. Itaque nos rectoriam prenominatus ipse Paulus in futurum liberius possideat, [ 37r] requirimus vestram reverendam paternitatem quatenus velit renuntiam pretactam, ut premittitur, in eundem factam confirmare et validare. Erit quidem id nobis gratissimum, pro ea paternitate vestra suis in beneplacitis libere paratis. Data in castris nostris felicibus apud Gaydum, die xxiii augusti 1453.
Bonifacius.
Cichus.