Registro n. 2 precedente | 1059 di 1791 | successivo

1059. Francesco Sforza a Niccolò V 1450 dicembre 3 Milano

Francesco Sforza raccomanda al papa Niccolò V Oldrado Lampugnani, consigliere ducale, che ha alcune cause nella curia di Roma.

[ 282r] Domino nostre pape.
Pergratus est mihi spectabilis dominus Oldradus Lampugnanus, comes ac miles et consiliarius meus dilectissimus, eundemque semper feci magni apud me pretii, non minus ob eius ingentis virtutis et prestantie dignitatem, quam per singularem suam ad statum meum fidem suaque plurima et maxima erga me benemerita, nam ut in secundis mihi semper affine, ita nec in adversis quidem numquam defuit. Hanc ob rem cum ipse videatur acturus quasdam causas suas in illa vestre beatitudinis curia fit quod pro inde et suis aliquem ad vestram sublimitatem transmissurus pro dignis favoribus a clementia eius ipsius sublimitatis implorandis, ipsum Oldradum et suas quasque causas prefati vestre sanctitati comendo suppliciter eam obsorans dignetur et pro honestate rerum et intercessione quoque mea in iis, in quibus quivis nuncius suus harum exibitor ad vestram beatitudinem recursum habuerit ipsi domino Oldrado favere, quippe qui nisi pro honesta re et digne concedenda supplicavit. Et ego ad maximam complacentiam accipiam quicquid boni favoris et honesti tractamenti recipiet a clementia vostre sanctitatis pro qua vota in dies suscipio ad omnipotentem Deum nostrum, qui dignetur eam in felici et longeva incolumitate gloriaque conservare. Mediolani, iii decembris 1450.
In simili forma scriptum fuit ***.