Registro n. 2 precedente | 1074 di 1791 | successivo

1074. Francesco Sforza a Luigi Guicciardi 1450 dicembre 5 Milano

Francesco Sforza vuole che Luigi Guicciardi aiuti, con rito sommario, Marchino Prealoni a recuperare i suoi crediti.

Potestati Mediolani (1).
Exposito nobis per Marchinum de Prealonibus dilectum nostrum quod nonnullos habeat in hac nostra civitate debitores a quibus debitum consegui non potest, ut iuri faveamus, committimus vobis et volumus quod ad omnem eius requisicionem contra debitores eiusmodi suos ius sibi ministretis summarium et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cessantibus cavillacionibus et frivolis exceptionibus quibuscumque et iusticia mediante provideatis quod sibi debitum celeriter atque integre consequatur. Data Mediolani, die v decembris MCCCCL.
Cichus.


(1) Identificato come Luigi Guicciardini (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 138).