Registro n. 2 precedente | 1117 di 1791 | successivo

1117. Francesco Sforza a Niccolò V 1450 dicembre 8 Milano

Francesco Sforza chiede al papa Niccolò V la concessione di un beneficio per Giangaleazzo Porro.

[ 292v] Sanctissimo domino nostro papa.
Adiiecit animum non solum honestis moribus et artibus, sed etiam religioni quantum inteligo, Iohannesgaleaz, generosi viri Antonii de Porris, huius urbis mee civis, filius est et Antonius ipse non tantum antiquo et claro genere ortus verum maiorum suorum vestigia pulcre immittans, quorum complures aurata milicia claruerunt et rerum gestarum fama, sic se virtutibus, ornamentis et partibus illis, que hominem exornant et magnificant, dedit ut prestantes inter viros connumerari possit et debeat et pro virtutibus eiusmodi suis atque fide modo quidem peracceptus sit et carissimus. Sanctitatem ergo vestram supplex oro suscipiat ipsum Iohannemgaleaz benigne reccommissum et sibi de aliquo beneficio provideat, iuxta suam requisicionem honestam et quod beneficium ipse commendabiliter administrare studebit et id ego pro ingenti et singuli gratia hahiturus sum a beatitudine vestra, cui Deus altissimus incolumitatem longevam et meliora continue incrementa prestare dignetur. Data Mediolani, die viii decembris 1450.
Cichus.