Registro n. 2 precedente | 1118 di 1791 | successivo

1118. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1450 novembre 3 Milano

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate di pagare attingendo alle entrate di agosto, settembre e ottobre 1451 i debiti con gli ebrei risalenti al 1446-1447.

Regulatori et Magistris intratarum nostrarum.
Habere debent a Camera nostra Solam de Bonsegnor et eius socii ebrei ducatos duosmille ducentum, de quibus usque die septimo mensis augusti anni cursi mccccxlvii mutuo nobis subvenerunt cum interesse ducatorum quatuordecim pro centenario in anno, quod quidem usque ad diem presentem capit in summa computatis nonnullis aliis expensis inde sequutis, ducatos septemcentum duos et soldos triginta duos ultra libras cl soldos vii in drapis presentialiter sibi in hac civitate solutas. Debet quoque Leonardus Nicolai Bonardi de Ancona ab ipsa Camera habere ducatos trecentum quatuor, de quibus mutuo nobis similiter subvenit de mense augusti anni cursi mccccxlvi, cum interesse ducatorum viginti pro centenario singulo anno, quod ascendit in summa ducatos centumnonaginta duos et soldos quadragintasex, qui onmes denarii, computatis libris mdc imperialium, que pro interesse temporis futuri ad racionem quindecim pro centenario iuxta captam conventionem debentur, assendunt summam librarum duodecim mille quatuorcentum septuaginta septem et soldorum decem imperialium, sicut de premissis omnibus constat per racio nem visam et calculatam [ 293r] cum ipsis ebreis et Leonardo in concordia per dilecturn familiarem nostrum Stefanum de Zachariis, cum scientia et participatione vestrum. Et quia nedum obtulerunt, illi verum etiam promisserunt restituere nobis nonnulla iocalia et pignora nostra penes eos pro caucione denariorum de quibus ut pretangitur mutuo nobis subvenerunt, existencia, si securi per nos fiant de solucione dictarum librarum xiimillecccclxxvii soldorum decem pro facienda eis super intratis nostris assignatione opportuna, habentes hanc oblacionem et promisionem suam non modo gratam, sed etiam acceptissimam, deliberamus et intendimus digne eorum petitioni satisfacere. Quare contentamur volumus et mandamus quatenus eisdem ebreis et Leonardo firmam, validam et irrevocabilem assignacionem faciatis, sicut et nos per presentes irrevocabiliter facimus de predictis libris duodecim millequatuorcentum septuaginta septem et soldis decem imperialium, super quibuscumque intratis ordinariis huius inclite urbis nostre mensium angusti, septembris et octobris proxime futuri anni 1451, sibi mensuatim pro rata solvendis, decernentes et ipsis ebreis et Leonardo quod ipsam assignacionem in totum, vel partem alienare aut in alium transferre possint, prout sibi melius videbitur et magnum placuerit, faciendo fieri ex nunc scripturas quaslibet pro premissis necessarias et expedientes et congruis temporibus soluciones debitas. Data Mediolani, die iii novembris 1450.
Antonius,
Iohannes,
Iohannespetrus.
Cichus.