Registro n. 2 precedente | 1263 di 1791 | successivo

1263. Francesco Sforza al generale di Brera 1451 gennaio 16 Milano

Francesco Sforza informa il generale di Brera di aver designato alla prepositura di San Giovanni alla Vigna il figlio di Pietro Girasio, detto Fiasco, ma a causa della giovane età ha dovuto presentare in sua vece Ludovico da Vignate: ne chiede la conferma scritta.

Generali Brayde.
Cum vacaret prepositura Sancti Iohannis ad Vineam huius civitatis nostre, ordinis vestri Humiliatorum, concesseramus quemadmodum paternitas vestra novit ad requisicionem spectabilis Fiaschi, ex nostris armorum ductoribus (1), sic exigentibus eius meritis in nos, cuidam eius filio de quo bonam habemus informacionem. Ac, cum postea relatum esset eundem filium non posse dicto benefitio preesse, tum quod eius ordinis non sit, tum etiam quod in iuniori etate constitutus, ellectus fuit per memoratum Fiascum in prepositum dicti monasterii venerabilis frater Ludovicus de Vignate, iuris canonici professor ordinis eiusdem, quod admodum nobis placuit nec ingratum fore paternitati vestre putamus et intellegimus eum ipsum religiosum bone vite et optimorum morum esse nobisque affectissimum et omni ex parte eodem beneficio condignum. Paternitatem itaque vestram, ad quam confirmacio dicte prepositure spectare dicitur, ortamur et onoramus ac efficaciter stringimus ut eundem fratrem Ludovicum prepositum [ 321v] dicti monasterii dum vixerit confirmare et approbare velit, litteris suis mediantibus et cum debitis solemnitatibus, et ad eius possessionem transmittere ac tueri: fuerit enim ex huiusmodi collatione eidem prepositure optime provisum et nos quidem id gratum habebimus, intendentes omnino quod, postquam filius dicti Flaschi, memoratis respectibus, beneficium ipsum obtinere non potuit, firma sit et valida collatio, quam ipse fecisse, videlicet Fiaschus predictus, ut eam confirmet vestra paternitas denuo et replicatis vicibus hortamur et oneramus. Data Mediolani, xvi ianuarii 1451.
Iohannes.


(1) Si tratta di Pietro Girasio, detto Fiasco.