Registro n. 2 precedente | 1289 di 1791 | successivo

1289. Francesco Sforza al priore e al convento dell'ordine di Sant'Agostino di Pavia 1450 dicembre 28 Milano

Francesco Sforza chiede al priore e al convento dell'ordine di Sant'Agostino di Pavia di accettare presso di loro frate Gabriele, in modo che possa attendere agli studi.

Priori, fratres et conventui ordinis Sancti Augustini Papie.
Etsi, considerata virtute vite, sanctimonia et devocione erga nos vestra, opere precium non putemus ut viros virtutibus deditos et studiis totis nervis insudantes, et eos potissimum qui nobis fraternitatis vincla devincti sint, vobis commendemus, cum satis virtus ipsa apud virtuosos commendata sit, attamen, ut ius fraternitatis observando nobis ipsis satisfaciamus, commendamus vobis quo strictius possumus venerabilem fratrem Gabrielem, germanum nostrum carissimum. Is enim, cum suapte natura tum suasu nostro, studio vacare intendit utque id commodius fieri possit accedit Ticinum, animo et intencione apud vos fraternaliter degendi et studiis vacandi. Erit igitur nobis gratissimum et vos rogamus ut ita eum suscipiatis recommissum ut inteligat, mondus, apud vos virtutem in precio esse et nostros vobis esse carissimos. Quod etiam nobis tacentibus vos facturos esse confidimus, offerentes nos paratos ad favores et commoda illius benedicti conventus, in cuius orationibus cupimus de nobis memoriam fieri. Mediolani, xxviii decembris 1450.
Cichus.