Registro n. 2 precedente | 1401 di 1791 | successivo

1401. Giovanni Castiglioni a Francesco Sforza 1450 dicembre 28 Ferrara

Francesco Sforza viene informato da Giovanni Castiglioni, vescovo di Coutances, della laboriosa legazione che lo ha portato in Bosnia, Croazia e Ungheria.

[ 347v] Illustrissime ac potentissime princeps domino noster honorandissime, affectuosa recommendacione premissa. Deo singulari quadam sua gratia mecum agente sum hic rediens a legacione non minus periculosa quam laboriosa, sed hoc iocunditatis intercessit, quod commissa michi per sanctissimum dominum nostrum debito fine conclusi pacificam. Namque regem illum Bosne (1) cum vero illustri illo Ioahanne Vuoynoda, regni Ungaria strenuo gubernatore, similiter cum multis aliis magnis baronibus et dominis Ungarie et ultimo cum domino Petro, comite Cetine, et regnorum Croatie et Dalmatie bano multos etiam infidelium ad fidem nostram conversos baptizavi, modo cumvenienti dato de ulteriori executione in dictos infideles, qui manichei dicuntur, sed hoc iuxta voluntatem ipsius sanctissimi domini nostri, ad quem iam reddeo. Apud eius sanctitatem, si id occurrat vestre celsitudini agendum, plene offero servicia mea libenter complacerem vestre dominationi, cui affectuose recommendo domum nostram castilioneam. Ad cuius et tocius alterius patrie felix regimen Altissimus ipsam vestram celsitudinem longeve et prospere conservare dignetur, una cum inclita conthorali vestra et nobilissima prole. Ex Feraria, xxviii decembris 1450.
Eiusdem vestre celsitudinis servitor Iohannes, episcopus Constantiensis (2).


(1) Si tratta di Stefano Tomas.
(2) Si tratta del vescovo Giovanni Castiglioni (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 542).