Registro n. 2 precedente | 1402 di 1791 | successivo

1402. Francesco Sforza a Giovanni Castiglioni 1451 gennaio 11 Milano

Francesco Sforza risponde a Giovanni Castiglioni, vescovo di Coutances, elogiandolo per la fruttuosa legazione. Gradisce la sua profferta di servizi presso la curia romana e assicura benevolenza per casa Castiglioni.

Responsio domino episcopo Constantiensi (1) suprascripto, et cetera.
Reverende in Christo, et cetera. Et grate et iocunde fuerunt nobis littere vestre, quibus nobis nunciastis ex diversis nactionibus et procellosis temspestatibus salubrem redditum in tutum portum attigisse absoluisseque munus honorifice legacionis vestre, annuente Dei clementia, cum gloria et augumento fidei nostre. Quod et si antea non dubitaremus vos pro singulari vestra virtute et nature bonitate facturum, cum vobis innatum sit undecumque honorem reportare, gratissimum nobis tamen fuit id de vestra reverenda dominatione presentire, quod apud universum terrarum orbem dignum est memoria sempiterna, nec sumus dubii quod huiuscemodi vestra legatio sanctissimo domino nostro ex caro cariorem vos faciet cognoscetque sanctitas sua merita vestra haudquaque esse vulgaria, ut certe non sunt. Opperas autem vestras et vices quas in opportunitatibus prope [ 348r] romanam curiam tam humaniter offeritis gratas habemus acceptamusque et eis utemur dum opus erit. Reliquum est ut pedibus domini nostri nos et statum nostrum commendetis, offerentes nos demum et reverende paternitati vestre et totti Castilionee familie, ad quacumque bene grata paratus. Data Mediolani, xi anuarii 1451.
Cichus.


(1) Si tratta del vescovo Giovanni Castiglioni (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 542).