Registro n. 2 precedente | 1434 di 1791 | successivo

1434. Israel a Francesco Sforza sine data [1451 gennaio] sine loco

Supplica di Israel, figlio di Lazzaro, a Francesco Sforza.

Illustrissime princeps, Israel, filius Lazari, ebrei, et socii alias subvenerunt mutuo comunitati Placentie in pluribus vicibus de certa denariorum summa, ut publicis constat instrumentis, pro consecutione quorum denariorum abinde citra noluerunt illam comunitatem infestare nec novitate exinde aliquam facere fieri ex pluribus respectibus, et presertim quia comunitas ipsa passa fuit ingentes adversitates. Nunc vero, quia aliquantulum referta est et quod commode potest eis providere circha satisfacionem,
supplicant vestre dominacioni dicti Israel et socii, qui nunc conduxerunt ad incantum ab ipsa comunitate datium bestiarum, ut dignemini mandare referendario Placentie (1) et ceteris quibus spectat quatenus compenscent et compensari faciant illam denariorum quantitatem per eos supplicantes solvendam, occaxione dicti datii in huiusmodi credito suo, ac fieri bonos illos denarios, ita quod veniant suam debitam satisfacionem assequi uti honestate convenit.


(a) Il documento è allegato alla missiva n. 1433.

(1) Identificato come Pietro Guidoboni in base alla missiva n. 1433. All'inizio del 1451, tuttavia, la carica era esercitata da Nicolò de Calcaneis (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 491).