Registro n. 2 precedente | 1519 di 1791 | successivo

1519. Francesco Sforza al doge e agli Anziani di Genova 1451 gennaio 26 Lodi

Francesco Sforza scrive al doge e agli Anziani di Genova ribattendo le menzogne di Brancaleone Lercaro contro Milano e i suoi Officiali, colpevoli, a suo dire, di denegata giustizia. Lo si mandi a Milano con un giurisperito per difendere i suoi diritti e proverà come qui viene amministrata la giustizia.

[ 374v] Domino duci ac consilio Ancianorum Ianue.
Tam per ea que nobis scripsistis, quam per supplicationem Brancaleonis Larcari vobis porrectam et nobis tranmissam, intelleximus eas quas facit ipse Brancaleo querimonias, nedum de iniuria illata, sed, ut suo utamur vocabulo, audientia denegata et aliis que cum honestate, silencio preterire potuerat, quibus ut respondeamus, non possumus quidem non mirari vehementer nec numquam putaveramus eundem Brancaleonem tam longe a vero discedere. Nam, cum semper omni cura, benivolentia et favore prose cuti fuerimus Ianuenses omnes nec secus quidem ac nostros proprios, hunc ipsum Brancaleonem complexi precipue sumus atque, cum ita clementer audivimus quotiens loqui voluit, ut omnibus astantibus satsfaceremus et ipsi quoque ut tunc fatebatur, nam ea fronte et vidimus et suscepimus eum ac si frater fuisset aut pater. Nescimus erogo unde oriatur hec denegata audientia lamentatio, omnino quidem minus equa preterea quoniam eque dici potest iustitiam sibi fuisse denegatam; cum nedum per litteras nostras, cum Laude essemus, tunc etiam verum etiam cum Mediolano applicuimus, Consilio nostro Secreto nosmetipsi causam suam cum favore commendavimus, ex qua merito non potest de iniustitia conqueri, sed alia res est sicut putamus et scimus hunc Brancaleonem et a nobis et a nostris officialibus audientiam et favorem reportasse. Utque id et Deo et mundo pateat, deliberamus denuo comprobare; pretermis sis igitur omnibus qua quidem vera sunt, rogamus dominationes vestras eundem Brancaleonem monefaciant ut ad nos veniat cum iuribus suis et quia fortassas legibus non vacavit unde iure peritus sit, ducat una secum aliquem doctum legibus qui ius eque cognoscat absque passione. Nam, si non patefaciemus aperte eundem Bracaleonem iniuria conqueri, credatis tueri volumus eas condignas apud vos movisse querelas: hoc a vobis cum instantia petimus ne dominationibus vestris aliqua huiusmodi rei dubitatio inhereat, sed innocentia nostra et nostrorum officialium cum summa nostra caritate et benivolentia erga Ianuenses onmes innotescat. Laude, xxvi ianuarii 1451.
Cichus.