Registro n. 2 precedente | 1532 di 1791 | successivo

1532. Francesco Sforza al capitano di Casteggio 1451 gennaio 27 Lodi

Francesco Sforza ordina al capitano di Casteggio di indurre i vari debitori di Bertolino Sacheto a onorare i loro debiti.

[ 379r] Capitaneo Clastigii.
Ut honestis annuamus requisicionibus Bertolini Sacheti civis nostri Papiensis qui, ut per ipsius querimoniam accepimus, a nonnullis debitoribus suis eidem ad satisfaciendum renitentibus per verba et subterfugia deducitur, contentamur et tibi committimus quod ius summarium facias et expeditum sine strepitu et figura iudicii contra omnes eius verus debitoros et, constante de debito, eos per omnia iuris remedia compellas ad sibi integre satisfaciendum de et pro omni eo de quo veros debitores suos esse compereris, taliter faciendo quod neutri partium querelle relinquatur occasio. Laude, xxvii ianuarii 1451.
Cichus.