Registro n. 2 precedente | 157 di 1791 | successivo

157. Francesco Sforza a Rinaldo Dresnay 1450 agosto 18 Lodi

Francesco Sforza informa Rinaldo Dresnay, luogotenente di Carlo VII, re di Francia, in Asti, che manderą Taddeo di Moruccio per acquistare una grossa quantitą di biade per Milano e chiede ne favorisca l'esportazione.

Magnifico amico nostro optimo locuntenenti serenissimi domini regis Francorum in citate Ast.
Summum studium animo inest nostro reficere inclitam hanc urbem nostram nonnisi strage preteritorum bellorum satis afflictam, eandemque quibus possumus maioribus commoditatibus atque prerogativis recreare. Inter cetera huic uni rei dilligeris datam a nobis operam ut efficiamus ipsam bladis abundantem et undique curamus ad eam anonam importari ut inde popullus hic noster numerosissimus et utilitatem percipiat et senciat voluptatem et nos gaudeamus ipsam rebus ac victualibus oppleri. Cum igitur spes nobis sit data quod e partibus illis astensibus facilime recuperare poterit anone bona summa [ 102r] mittendum eo duximus ac mittimus nobilem Thadeum de Morucio, civem nostrum mediolanensem dilectum, harum exhibitorem, dato et commisso sibi negocio ut emat nomine nostro, tam in illa civitate quam in partibus exterioribus, usque ad milenorum modiorum anone quantitatem, huc deinde transmitendam. Ea propter hortamur vos placeat pro ea devocione quam regie gerimus mayestati et nostra erga vos non exigua benivolencia, non solum concedere ut inventam et solutam eiusmodi anonam inde trahere vel trahi facere possit, sed et vestros ei prebere favores, quibus mediantibus et anonam cicius invenire et melius illinc iuxta votum nostrum sese expedire queat. Nam nos hic omnia faceremus et fieri mandaremus nobis possibilia pro regiis serviciis et que vobis grata futura putaremus sic que facturos nos offerimus. Laude, xviii augusti 1450.
Franciscusfortia Vicecomes, dux Mediolani, et cetera.
Iohanne de Ulesis.