Registro n. 2 precedente | 1658 di 1791 | successivo

1658. Francesco Sforza al doge di Genova 1451 aprile 23 Milano

Francesco Sforza chiede al doge di Genova che gli venga riconsegnato Tobia Amoretto da Capriate, persona a lui cara.

Domino duci Ianue.
Per vestrum de Albenga interceptus esse videtur quidam Thobias Amarotus de Capriata vir quidem nobis gratus et iam diu non mediocriter acceptus; quare illutrem dominationem vestram rogandam duximus et cordialiter requirimus et rogamus nostri considerationis eundem Thobiam suscipiat recomissum; quicquid enim liberalitatis et gracie eidem fecerit pro singulari complacentia ab eadem illustri dominatione vestra habituri sumus, ad eius beneplacita parati. Mediolani, xxiii aprilis 1451.
Cichus.