Registro n. 2 precedente | 1741 di 1791 | successivo

1741. Francesco Sforza al cardinale Beneventano 1451 maggio 25 Milano

Francesco Sforza raccomanda al cardinale Beneventano frą Bassano de Calehis da Abbiate («carissimus mihi est et inter fidos meos constitutus»), contendente con Albertino da Birago la prepositura del monastero di S. Giulio di Dolzago.

[ 466v] Cardinali Beneventano.
Aliquandiu differentia est inter dominum fratrem Bassanum de Calehis de Abbiate et Albertinum de Borago ad preposituram monasterii Sancti Iulii de Dolzago et eius rei iterato ac sepius molestiam intulerunt; et quia certior factus sum dominum Bassanum ipsum colorato titulo tenere proposituram ipsam professumque dicti ordinis debitis modis et sollemnitatibus electum per omnes filius monasterii fratres possexionemque eiusdem prepositure decem iam annos habuisse et contra Albertinum ipsum non esse professum eiusce ordinis nec alius, sed tantum commende titulo eam tenere reverendam igitur paternitatem vestram omni qua possum honestate, ea re plane audita et perspecta a Iacobo de Abbiate, dilecto nostro presentium exibitore, dignetur cumtemplatione et prece mea, honestate servata, eundem Bassanum commendatum habere, nam carissimus mihi est et inter fidos meos constitutus; quicquid opis et gratie assequetur a reverenda paternitate vostra gratissimum mihi erit. Medioani, xxv maii 1451.
Cichus.