Registro n. 2 precedente | 21 di 1791 | successivo

21. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1450 novembre 30 Milano

Francesco Sforza ordina che siano pagati a Cosimo de' Medici i 200 ducati da lui avuti in prestito.

[ 8r] Magistris intratarum.
Meminibus ordinasse hac prossima estate et mandavisse quod magnifico fratri nostro carissimo, domino Alixandro Sfortie, respondeatur de ducatis quingentis aureis, ex quibus, cum Camera nostra consequi non potuerit nisi ducatos trecentum, solummodo necesse fuit alios ducentum ducatos cum mutuo recuperare et recuperavit a magnifico carissimo Cosma de Medicis, florentino. Ut ergo Cosmas ipse nedum nobis verum etiam nostris munificum se et liberalem exhibere semper se consuevit, ita et nos honoris debiti nostri esse, censemus providere quod restitutionem dictorum denariorum asequatur. Volumus itaque et mandamus quatenus eidem Cosme sive Paulo de Castignolo eius nomine ipsos ducatos ducentum assignetis quenadmodum et nos per presentes assignamus super prima solvendis pecuniis ex datio macine civitatis huius nostre in mense augusti proximi anni 1451, faciatisque postmodum sibi de ipsis responderi ex primis, ut prefertur, tempore debito, nec minus ex nunc fieri scripturas et confessiones quaslibet proinde necessarias, si et prout opus fuerit, fieri fatiendo debitorem de ipsis ducatis ducentum prefatum dominum Alixandrum, prout convenit. Data Mediolani, ultimo novembris 1450.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.