Registro n. 2 precedente | 368 di 1791 | successivo

368. Francesco Sforza a Giacomo Scrovegni da Padova e ai presidenti di Novara 1450 settembre 15 Milano

Francesco Sforza ordina alle autoritą di Novara di dare ad Antonio da Lonate quanto del suo salario ancora gli spetta per il periodo in cui fu podestą di quella cittą.

Iacobo Scrovinio, potestati (1), et presidentibus Novarie.
Sicuti nobis exposuit egregius legum doctor dominus Antonius de Lonate pro eo tempore quo prefuit et servivit officio potestarie illius nostre civitatis de eius salario adhuc habere restat certam denariorum quantitatem, quam exigere non potuit ex factis per eum condemnationibus, implorans ob inde circa consecutionem eiusmodi crediti benignos favores nostros ei impendi. Cum igitur idem dominus Antonius de nobis adeo benemeritus sit ut in maioribus complaceremus, mandamus vobis quatenus modum oportunum statim adhibeatis et oportune provideatis quod sive ex intratis ordinariis communi dicte civitatis spectantibus, sive per viam tales in dicto communi ob inde imponende sive quamlibet aliam meliorem [ 143v] et expeditiorem viam statim satisfiat dicto domino Antonio de omni et toto eo quod habere restat occasione dicti eius salarii. Mediolani, xv septembris 1450.
Cichus.


(1) Si tratta di Giacomo Scrovegni da Padova (cfr. SANTORO, Gli Uffici, p. 292).