Registro n. 2 precedente | 429 di 1791 | successivo

429. Francesco Sforza a Gracino da Pescarolo 1450 settembre 18 Milano

Francesco Sforza ordina a Gracino da Pescarolo che, una volta fatta l'assegnazione stabilita per Bianca Maria, gli venga dato quanto pattuito.

Gracino de Piscarolo.
Disignavimus strenuo Floravanti de Perusio,nostro armorum ductori, florenos trecentum ad computum soldorum quinquaginta quatuor pro quolibet floreno, super subvencione florenorum quindecim mille per comunitatem illius nostre civitatis Camere nostre presencialiter facienda, solvendos ei post factam aliam illustrissime consorti super ea ipsa subvencione assignacionem, sicut constat aliis litteris nostris tibi et referendario (1) ibi preteritis diebus scriptis. Cum ergo intencionis nostre sit quod eidem Floravanti de dicta pecunie quantitate satisfiat eo cicius quo fieri possit, et se et sociales suos manutenere possit, volumus et mandamus quatenus, cum primum soluta erit assignacio prefate consorti nostre, ut prefertur, facta, ordines et omnino provideas quod ex primis immediate exigendis pecuniis, causa premisse subvencionis, satisfiat smemorato Floravanti sive cuicumque [ 154r] eius nuncio de predistis florenis trecentum integre. Mediolani, die xviii septembris 1450.
Cichus.


(1) Non identificato (la carica è segnalata da SANTORO, Gli uffici, p. 319, dal 1459).