Registro n. 2 precedente | 434 di 1791 | successivo

434. Francesco Sforza a Gracino da Pescarolo e al referendario di Pavia 1450 settembre 19 Milano

Francesco Sforza ordina a Gracino da Pescarolo e al referendario di Pavia di far aver 2.500 ducati a Pietro Maria Rossi sulle entrate delle porte della cittā di Pavia.

Gracino di Pescarolo et domino referendario Papie (1).
Quia spectabilis Petrus Maria de Rubeis presencialiter se iuvare commode non potest de illis ducatis quos ei designavimus super subvencione florenorum quindecim mille per comunitatem illius nostre civitatis Camere nostre fienda, prout sua presens necessitas maxime exigit et nostre est intencionis quod ei de eiusmodi pecuniis indilate satisfiat, contentamur et volumus quatenus eidem Petro Marie, sive cuilibet eius nuncio, de dictis 2500 ducatis responderi faciatis ex denariis dacii intrate portarum premisse [ 155r] civitatis ultimorum quinque mensium presentis anni et imbotaturarum vini et bladorum comitatus ibi nostri eiusdem anni, omni contradicione cessante. Mediolani, die xviiii septembris 1450.
Franciscusfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.


(1) Non identificato (la carica č segnalata da SANTORO, Gli uffici, dal 1459).