Registro n. 2 precedente | 458 di 1791 | successivo

458. Francesco Sforza al capitano del distretto di Alessandria 1450 settembre 19 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano del distretto di Alessandria di accordarsi con Giacomino Feruffini, o con chi per lui, per la libera condotta mensile di cinquanta somme di biade dall'Alessandrino a Genova.

Capitaneo districtus nostri Alexandrie (1).
Quoniam, vigore capitulorum salis nostri e Ianua ad civitatem nostram Papie conducendi, permititur quod e territorio nostro ad ipsas Ienue partes conduci possint some quinquaginta bladorum ab equis mensuatim, contentamur et volumus quatenus paciaris Iacobinum Ferufinum, conductorem dicte conducte, sive quenlibet eius nuncium, extrahere a commissa tibi iurisdicione et ad dictas Ianue partes conducere usque ad quantitatem dictarum summarum quinquaginta bladorum singulo mense, libere et expedite, omni inhibicione et impedimento remotis, cum tali tamen advertencia et cura quod sub isto pretextu blada alio in fraudem contra ordines nostros non divertantur. Data Mediolani, die xviiii septembris 1450.
Iohannes.


(1) Non identificato (la carica non è segnalata da SANTORO, Gli uffici).