Registro n. 2 precedente | 475 di 1791 | successivo

475. Francesco Sforza ad Adolone Spinola da Guarco 1450 settembre 22 Milano

Francesco Sforza si compiace per la disponibilità di Adolone Spinola da Guarco alla pacificazione con Nicolò e lo assicura del suo aiuto.

Adolone Spinole de Guarco.
Inteleximus quod optime dispositus es ad capescendam composicionem et concordiam cum Nicolao, consorte et adversario tuo, contentus es etiam in aliquos affine set amicos comunes facere compromisum ut omnis invicem vertens diferencia cognoscatur et exitum habeat, ubi ille aliter omnia dificultat et nimia, sicut refertur, utens pertinacia, contenciones sequi et amplecti constituit. Cum igitur inter nostros, et eo maxime qui affinitate et sanguine cuniuncti cuiusmodi vos estis caritatem et animorum sinceritatem et unionem vigere libenter videamus, te comendamus et disposicionem tuam et hortamur in ea persencies et omnia offerre preponere et facere, quibus composicio et concordia succedat, velut optamus et utrumque vestrum decebit, sique Nicolosius dificilis adhuc et renitens fuerit et honestati negaverit acquiescere, et aliquo tibi favore auxilioque nostro opus extiterit nequaquam tibi deficimus, ut qui tranquilitatis et amicicie viam spreverit, aliis flectatur remediis et pertinaciam sibi nocuise et honestatem ac mansuetudinem tibi profuisse dignoscat. Mediolani, die xxii septembris 1450.
Cichus.