Registro n. 2 precedente | 48 di 1791 | successivo

48. Alcune disposizioni riguardanti Francesco Sforza e Bianca Maria Visconti sine data [1450 agosto]

Disposizioni poste negli incanti dei dazi della cittą e dell'episcopato di Lodi riguardanti il duca e la duchessa e quant'altri a essi piacerą.

[ 74r] Rapperitur in incantu daciorum civitatis Laude capitula infrascripta sic fore scripta.
Et primo incantentur omnia dacia civitatis et episcopatus Laude cum pacto expresso quod illustris dominus noster et quod illustrissima domina Blancha, eius consors, et quilibet ipsorum possint conduci facere omnia que eorum dominationibus videbuntur et placuerint pro usu dominationum suarum et curiarum suarum absque solutione alicuius dacii, pedagii, gabelle et fondinavis, et intelligantur conducte nomine suo, si conducens habuerit litteras dominationum suarum possendi ipsas tales res conducere. Item quod liceat et licitum sit ac sit in arbitrio illustris et excellentis domini nostri concedendi licenciam cuicumque persone et quibuscumque personis, quibus dominationi sue videbitur et placebit conducendi et conduci fatiendi omnem frumenti et bladorum quantitatem ab extra territorium dominationis sue natura et nascitura ad quascumque partes dominationis sue secundum quod dominationi sue videbitur et placebit, absque solucione alicuius dacii, pedagii et alterius cuiusvis gabelle. Et sit in arbitrio etiam prelibati domini de ipsius frumenti et bladorum quantitate fatiendi solvere dacium, si dominationi sue videbitur et placuerit.