Registro n. 2 precedente | 576 di 1791 | successivo

576. Francesco Sforza a Gabriele Vimercati e ai dodici di provvisione di Milano 1450 settembre 26 Milano

Francesco Sforza vuole che Gabriele Vimercati e i dodici di provvisione di Milano diano 5 fiorini mensili alla vedova e ai figli di Luigi da Arzago, che perse la vita a causa delle ferite ricevute combattendo durante i torbidi scoppiati per l'ingresso dello Sforza in cittą.

[ 181r] Vicario (1) et duodecim provissionum Mediolani.
Non ignoratis credimus quonammodo pridie eius diei, quo feliciter ac iocunde fecimus in hanc inclitam urbem nostram ingressum, Aluisius de Arsago animo suo totus gladiatores atque satelites omni conatu satagentes impedire ne ad debitum nobis principatum reciperemur accepto letalli quoddam in illo turbine rerum vulnere, tandem post paucos dies decessit, relictis uxore cum pluribus parvulis, qui ex multa inopia, velut accepimus, nec habent quomodo se vestiant, nec solo pane famen sibi sedare queunt, tam igitur pro pietate, qua movemur, erga dictam uxorem ac parvulos, qui patre amiso in ea sunt extrema condicione paupertatis, constituti ut gratitudinem aliquam ostendamus erga ipsos respectu patris eorum, qui non extimavit mortis obire discrimen pro status nostri beneficio rebus nostris tunc ambiguis exsistentibus, assignamus eis mensuales florenos quinque sibi respondendis de denariis intratarum comunis urbis smemorate et, illis aliquo superve niente casu aut impedimento non supplentibus super denariis proventuris ex condennacionibus quibusvis per iudicem victualium urbis (2) predicte faciendis, volentes ac vobis mandantes quatenus pro observacione huiusmodi assignacionis nostre dictis quondam Aluisii heredibus, de premissa mensuali provisione ex denariis memoratis et veluti prefertur respondere cum integritate nec non et buletas et scriptura quaslibet expedientes et opportunas fieri faciatis. Mediolani, xxvi septembris 1450.
Angellus de Reate, legum doctor auditor.
Cichus.


(1) Identificato come Gabriele Vimercati (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 162).
(2) Identificato come Guiniforte Rossi da Pavia (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 149).