Registro n. 2 precedente | 586 di 1791 | successivo

586. Francesco Sforza a Gabriele Vimercati e ai dodici di provvisione 1450 settembre 26 Milano

Francesco Sforza comunica a Gabriele Vimercati e ai dodici di provvisione di Milano di avere assegnato a Giovanni da Pioltello un mensile di due fiorini per avere combattuto a favore del duca nella presa di Milano.

Vicario (1) et duodecim provisionum Mediolani.
Fuit Iohannes de Pioltello in et de numero illorum benivollorum fidelissimorumque nostrorum qui, quo die certatum est et dimicatum de nobis intra urbem reducendam ad apprehensionem debiti nobis principatus, arma pro nobis contra malignos emulos nostros et urbis eius vastatores, animis fidentibus ac intrepidis, assumpserunt, in qua quidam re, ut certiores effecti sumus et strenue et fortiter sese gessit nullum persone sue fugiendo nec evitando, quinimmo in medios illos sese audacter obiectando, ut sumpta ipsa pro nobis arma prevalerent et faceret clarius ab omnibus intelligi se partes nostras sequi atque fovere nec igitur huiusmodi sue erga nos permagne devocionis imminime ipsum ex toto dimitamus, sed pocius nostra consueta gratitudine complectamur, assignamus ei mensuales florenos duos sibi respondendis ex denariis comunis urbis smemorate et, illis aliquo superveniente casu aut impedimento non suplentibus, super denariis proventuris ex condemnationibus quibuscunque per iudicem victualium predicte urbis (2) faciendis mandantes et volentes, et cetera. Mediolani, xxvi septembris 1450.
Angellus de Reate, legum doctor auditor.
Cichus.


(1) Identificato come Gabriele Vimercati (cfr. SANTORO, Gli uffci, p. 162).
(2) Identificato come Guiniforte Rossi da Pavia (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 149).