Registro n. 2 precedente | 757 di 1791 | successivo

757. Francesco Sforza a Martino, abate di Casanova 1450 novembre 1 Milano

Francesco Sforza raccomanda a Martino, abate di Casanova, consigliere del legato di Savoia, il conte Franchino Rusca, che ha dei beni nei territori sabaudi.

[ 219v] Domino Martino, abbati Casenove, consiliario reverendissimi et excellentissimi domini legati Sabaudie, et cetera.
Licet persuadeamus nobis non esse opus reccomendatione apud vestram paternitatem pro iis qui nostri sunt, quos gratis et benignis favoribus assidue prosequeretur pro sua in nos benevolentia et caritate, quia tamen contingere posset magnificum dilectissimum nostrum comitem Franchinum Ruscham sive agentes pro eo super nonnullis bonis et posessionibus quas illis impartibus habere dicit, favoribus nostris indigere, eundem et res suas omnis paternitatis vestre ex animo commendamus pariter et rogamus ut, quandocumque ad eam recursum habuerint ipse et sui predicti, libeat eisdem patrocinium et favores quoscunque honestos et possibiles prebere et declarare quod eos caros habeat quemadmodum et nos suos omnes et subditos vestri reverendissimi domini caros habemus et iuvaminibus nostris utique prosequi vellemus. Mediolani, primo novembris 1450.
Cichus.