Registro n. 2 precedente | 788 di 1791 | successivo

788. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1450 novembre 3 Milano

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate che si paghi, con rate mensili sulle entrate ordinarie di Cremona dei mesi di agosto, settembre e ottobre 1451, il mutuo di 500 ducati veneti contratto con Lelio Fraduzio da Ancona.

Regulatori et Magistris intratarum.
Dilecti nostri, subvenit alias mutuo nobis Lilius Fediverus de Ancona (1) de ducatis 500 venetis prompte quidem et libera manu et absque ullo prorsus interesse. Nos itaque restitucioni huiusmodi denarios oportune intendentes providere, tum quia dignum est ita, tum ut ipse Lilius in futuris necessitatibus nostris subvenire etiam nobis possit, volumus et mandamus quatenus eidem Lilio dictos ducatos 500 assignetis sicut et nos per presentes assignamus super quibuscumque intratis ordinariis nostre civitatis Cremone in mensibus augusti, septembris et octobris anni proxime futuri 1451 mensuatim pro rata solvendos, aut de ipsis assignatis faciatis super quibusvis intratis nostris, prout melius vobis videbitur, intratis Cremone satisfacere nequeuntibus, cum hoc: quod huiusmodi assignacioni possit ille in alium transfere si et prout sibi videbitur et magis placuerit, faciendo fieri ex nunc scripturas quaslibet proinde necessarias et expedientes et congruis temporibus solutis debitis. Mediolani, iii novembris 1450.
Cichus.


(1) Si tratta di Lelio Fraduzio da Ancona.