Registro n. 2 precedente | 817 di 1791 | successivo

817. Francesco Sforza a Nicoḷ Giorgi, podestà di Lodi, o al suo luogotenente 1450 novembre 10 Milano

Francesco Sforza vuole che, se necessario, Nicoḷ Giorgi, podestà di Lodi, o il suo luogotenente inducano Stefanino Petrolo, Donato Dolcini e Antonino Borri a pagare il dovuto a Giovanni Caimi, finora soddisfatto solo a parole.

Potestati nostro Laude (1) sive eius locumtenenti (2).
Dilecte noster, obbligantur Stefaninus Petrolus et Donatus de Dolzinis ac Antoninus Burrus, in suppositati tibi iurisdictione residentes, Iohanni de Caymis, dilecto civi nostro mediolanensi et officiali tabellariorum, de nonnullis pecuniis massaritii de causa quenadmodum significat, qui omnes sibi verba potius et dilaciones dare, quam satisfacere student, in non leve suum detrimentum. Committimus ergo tibi et volumus quod ad omnem ipsius Iohannis et legitimi nuntii sui petitionem, constante de vero debito, compellas eos per omnia iuris remedia et ea que consimilibus in causis usitari solent et debent ad satisfaciendum sibi de eo quod debuerint omni cum celeritate possibili, super inde procedendo summarie, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cessantibus cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuslibet, et per modum quidem quo minime deducatur per anfractus litigiorum, aliis et nostris presertim in servitiis occupatus. Mediolani, x novembris 1450.
Iohannes.


(1) Identificato come Nicola Giorgi (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 389).
(2) Non identificato (la carica non è segnalata da SANTORO, Gli uffici).