Registro n. 2 precedente | 831 di 1791 | successivo

831. Francesco Sforza a Tommaso Tebaldi da Bologna, Bartolomeo Porro e Donato Vincemali 1450 novembre 10 Milano

Francesco sforza informa Tommaso Tebaldi da Bologna, Bartolomeo Porro e Donato Vincemali, rispettivamente commissario, podestà e referendario di Como, di avere stabilito per l'anno successivo una addizionale sui dazi per consentire la restituzione ai cittadini dei 5500 fiorini da loro mutuati al duca.

[ 236v] Commissario (1), potestati (2) et referendario civitatis nostre Cumarum (3).
Dilecti nostri, sicut ex aliis litteris nostris intelligetis, ordinavimus et concessimus quod super daciis illius nostre civitatis in anno proxime venturo, illis duntaxat reservatis que littere ipse declarant, additio fieri valeat pro fienda nostris civibus ibi qui Camere nostre presentialiter mutuo subvenire habent de florenis quinque milibus quingentis, de eis opportuna restitucione; ut igitur hi, quibus illiusmodi pecunie de nostri mandato assignate fuere, maiori cum celeritate et eodem tempore assignatarum sibi pecuniarum integram satisfacionem assequi veniant et habere, volumus vobisque mandamus quatenus facta de civibus illis, qui illiusmodi pecunias denumerare debebant, electione, assignetis ipsis, ut pretangitur, assignationes habentibus tot ex dictis civibus quot eorum pecunie assignaciones suas ascendant, ita quod unusquisque ipsorum assignatos sibi cives intelligat et deinde ex eis debitam satisfationem consequi possit. In qua habenda assistatis eisdem omni auxilio omnique favore ac innovacionibus quibuslibet opportunis. Mediolani, die decimo novembris 1450.
Christoforus. Iohannes Petrus.


(1) Identificato come Tommaso Tebaldi da Bologna (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 241).
(2) Identificato come Bartolomeo Porro (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 238).
(3) Identificato come Donato Vincemali (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 241).