Registro n. 2 precedente | 853 di 1791 | successivo

853. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1450 novembre 14 Milano

Francesco Sforza ordina ai Maestri delle entrate di non gravare l'abate del monastero milanese di San Vincenzo del contributo per il bue grasso.

Magistris intratarum nostrarum.
Informati quod venerabilis dominus abbas Sancti Vincentii, huius preclarissime urbis, quo tempore illustrissimus dominus olim dux Filippus Maria recolende memorie vitam agebat in humanis, numquam gravatus fuit pro bove pingui quem alii religiosi singulis annis Camere sue solvere consueverant, contentamur et volumus quod presentem abbatem eius monasterii, pro anno presenti dumtaxat, nullatenus gravari permictatis dicta occasione. Mediolani, xiiii novembris 1450.
Iohannes.