Registro n. 2 precedente | 876 di 1791 | successivo

876. Francesco Sforza a Luigi Guicciardini 1450 novembre 16 Milano

Francesco Sforza vuole che Luigi Guicciardini, podestà di Milano, liberi dal carcere Giovanni Maineri e Giacomo Valiani, che si sono realmente rappacificati.

Potestati Mediolani (1).
Detenti sunt apud vos quidam Iohannes, dictus Cigola, de Mayneriis et Iacobus de Valianis pro mutuis vulneribus sibi ipsis illatis. Verum, quia intelleximus utrumque eorum gravi vulnere affectum esse et pacem contraxisse ad invicem, complacere volentes magistro Martiniano, sutori nostro, contentamur et volumus ut, si ita est quod pax inter ipsos contracta sit, pro eo quod ad Cameram nostram pertineat nulatenus contra eos nec alterum eorum procedatis, sed eos ex carceribus libere relaxari faciatis. Mediolani, xvi novombris 1450.
Cichus.


(1) Identificato come Luigi Guicciardini (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 138).