Registro n. 2 precedente | 883 di 1791 | successivo

883. Francesco Sforza al Consiglio segreto 1450 novembre 17 Milano

Francesco Sforza chiede ai membri del Consiglio segreto di prendere visione delle lettere e dei privilegi di Ambrogio Visconti, per appurare se sia esente dalle imbottature e da altri oneri.

Dominis de Conselio segreto.
Requirit a nobis Ambrosius de Vicecomitibus, civis huius inclite urbis nostre, ut cum ab imbottaturis immunem preservare faciamus iis modo et forma quibus et prout tempore illustrissimi quondam principis et ducis precessoris nostri extitit preservatus. Verum, quia rei huius ignari sumus, commectimus vobis et volumus ut per visionem litterarum et privilegiorum suorum et aliter quomodocumque videbitur informemini si a dictis imbottaturis vel ne et a quibus aliis oneribus exemptionem habet et si ea fuit sibi hactenus observata, quicquid compereritis nobis intimando. Mediolani, xvii novembris 1450.
Cichus.