Registro n. 2 precedente | 9 di 1791 | successivo

9. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate 1450 aprile 18 Lodi

Francesco Sforza ai Maestri delle entrate per saldo del credito di Francesco da Monte.

[ 3r] Magistris intratarum.
Iuxta factam per nos requisitionem Francischo de Monte, olim thexaurario civitatis nostre Parme (1), subvenit ille nobis de ducatis tercentum, a soldis lxiiii pro ducato, per eum hic modo nobis exbursatis. Volumus ergo et mandamus quatenus ipsum Franciscum de dictis ducatis tercentum creditorem Camere nostre in et super libris illis de quibus expedire videbitur et opus fuerit fieri ex nunc faziatis. Cum autem per Referendarios nostros generales idem Franciscus Camere nostre creditor compertus fuerit de libris novemcentumnonagintaquinque soldis decem et denariis undicim ipsi occaxione administrationis dicte thexaurarie a kalendis proxime preteriti mensis ianuarii retro et proinde quia intendamus quod tam de hac ipsa pecunie summa quam de predictis ducatis tercentum ei satisfiat, sicut dignum est, fatiatis assignationem sibi fieri, sicut et nos per presentes facemus firmam quidem et validam de ipsis ducatis tercentum et libris novemcentumnonagintaquinque soldis decem et denariis undecim imperialium super primis pecuniis datii introytus portarum premisse civitatis ********** mensibus ianuarii et februarii ani proximi venturi 1451 pro rata, cum utilitate etiam duorum pro centinario singulo mense, usque quo huiusmodi denarios fuerit consequutus, faziendo de premissis omnibus fieri ex nunc scriptum et expediri confessiones quaslibet necessarias prout idem Francischus duxerit, requirendo in modum quod prescriptas denariorum quantitates, simul cum utilitate predicta modo et ordine quibus supra, consequi veniat et habere, incipiendo utile pro dictis ducatis trecentum et libris novemcentumnonagintaquinque soldis decem et denariis undicim ponendoque dictos ducatos trecentum pro expensa consumata si expediens fuerit, declarantes et volentes quod propter fiendas in futurum quibusvis assignationes aliquas super datio supradicto derogari non possit neque debeat huic ipsi asignationi presenti. Data Laude, xviii aprilis 1450.
Franciscus Sfortia Vicecomes manu propria subscripsit.
Cichus.


(1) La carica è segnalata da SANTORO (Gli uffici, p. 464), ma Francesco da Monte non compare tra gli officiali elencati.