Registro n. 3 precedente | 141 di 801 | successivo

141. Francesco Sforza al cardinale di Benevento [Astorgio Agnesi] 1450 ottobre 27 Milano

Francesco Sforza chiede al cardinale Beneventano di aiutare Antonio Spina perché sia sistemato in curia presso il papa.

Reverendissimo domino Beneventano (1).
Vir egregius et virtute plenus dominus Antonius Spina, frater Frucii, squadrerii nostri carissimi, accedit ad Curiam, ut, de virtute in virtutem procedens, apud sanctitatem Domini nostri se collocet et fideliter illi inserviat. Cuius proposito virtuoso faventes, rogandam duximus et rogamus plurimum reverendissimum dominum vestrum, tum amore virtutis illius incitati tum contemplatione Frucii, eius fratris nobis carissimi, ut eidem domino Antonio pro consequtione huiusmodi honesti voti consilio et auxilio opportuno assistere velit, quod nobis adeo gratum erit, ut pro re tanta nichil gratius nobis agi possit, hoc demum ascribimus nobis ad complacentiam singularem.
Franciscus Sfortia, dux Mediolani, et cetera.
Cichus.
Scriptum fuit in simili forma reverendissimo vicecancellario. Data Mediolani, die xxvii octobris MCCCCL.
Cichus.


(1) Si tratta del cardinale Astorgio Agnesi (cfr. GAMS, Series episcoporum, p. 672).