Registro n. 3 precedente | 203 di 801 | successivo

203. Francesco Sforza a Giovanni da Gorla 1450 novembre 4 Milano

Francesco Sforza vuole che Giovanni da Gorla, preposito del monastero di San Bernardo da Mont Joux, voglia finalmente investire Bartolomeo Scazzosi dei lucri e dei redditi dell'ospedale per i prossimi vent'anni.

[ 42v] Reverendo in Christo patri, amico nostro carissimo, domino Iohanni de Gorlea, preposito monasterii Sancti Bernardi Montis Iovis.
Reverende in Christo pater, amice noster carissime, superioribus litteris nostris requisivimus et admodum oneravimus paternitatem vestram ut pro gratissima nostri complacentia investire acquiesceret dilectissimum nostrum Bartholomeum de Scazosiis, cui quidem pro ingenti fide et meritis erga nos suis obligamur, de questibus et eorum questuum redditibus in dominio nostro hospitalis vestri nomine percipiendis ad annos vigenti proxime futuros pro pensione ad ratam pro rata eius, quod hactenus percipi consuevit, sed intelleximus nec littere nec preces nostre nihil profuerunt. Quare quantum possumus vos etiam atque etiam hortamur ac denuo stringimus et oneramus quatenus eundem Bartholomeum investiatis, ut premittitur, de questibus antedictis, in quo sicuti vobis scripsimus, non mediocrem nobis complacentiam facietis, cum iam nos eidem Bartolameo spem dederimus paternitatem vestram pro sua erga nos observantia id esse facturam. Data Mediolani, die iiii novembris 1450.
Cichus.