Registro n. 3 precedente | 336 di 801 | successivo

336. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1450 novembre 23 Milano

Francesco Sforza comunica al Regolatore e ai Maestri delle entrate che Francesco da Cotignola, tesoriere della corte, consta essere dai libri contabili ducali debitore di grosse somme. Avendo egli bene amministrato, vuole che dai libri della Camera sia espunta ogni menzione di qualsiasi suo debito.

[ 71v] Regulatori et Magistris intratarum.
Apparet debitor super libris Camere nostre Franciscus de Cotignola, tui regulatoris nepos, aule nostre thexaurarius, de pluribus peccuniarum quantitatibus per eum nomine nostro multifarie receptis et deinde, iuxta facta sibi impositiones nostras, solutis. Cum ergo Franciscus ipse de administratis per eum huiusmodi pecuniis debitam et integram racionem nobis rediderit et optime satisfecerit, ita quod in hoc sicut et in ceteris bene et laudabiliter de ipso contenti reddamur, dignumque non sit quod postquam ipse nobis satisfecit debitor proinde remaneat, committimus vobis et volumus quod ubilibet idem Franciscus debitor super libris dicte Camere nostre sit et appareat faciatis eum a quocumque debito cancellari libere ac penitus annullari, fieri faciendo scripturas, cancellationes et mandata quecumque proinde expediencia, per modum quo ullo futuro tempore impediri non neque ullatenus gravari. Data Mediolani, die xxiii 1450.
Cichus.