Registro n. 3 precedente | 405 di 801 | successivo

405. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1450 novembre 30 Milano

Francesco Sforza ordina al Regolatore e ai Maestri delle entrate di pagare sulle entrate del dazio della macina del prossimo agosto a Cosimo de' Medici i 200 ducati da lui prestati per completare la somma di 500 da mandare al fratello Alessandro.

[ 84r] Regulatori et Magistris intratarum.
Menimus ordinasse hac proxima estate et mandavisse quod magnifico fratri nostro Alexandro Sforcie responderetur de ducatis quingentis aureis ex quibus, cum a Camera nostra consequi non potuerit, nisi ducatos trecentum, solummodo necesse fuit alios ducentos ducatos in mutuo recuperare et recuperavit a magnifico carissimo nostro Cosma de Medicis florentino. Ut ergo Cosmas ipse nedum nobis verum etiam nostris munificum se et liberalem exhibere semper consuevit, ita et nos honoris et debiti nostri esse censemus providere quod restitutionem dictorum ducatorum assequatur, volumus itaque et mandamus quatenus eidem Cosme sive Paulo de Castignolo eius nomine ipsos ducentum ducatos assignetis quemadmodum et nos per presentes assignamus super primis solvendis peccuniis ex dacio macine civitatis huius nostre in mense augusti proximi anni 1451, faciatisque postmodum sibi de ipsis responderi ex primis, ut prefertur, tempore debito, nec minus ex nunc fieri scripturas et confesiones quaslibet proinde necessarias, si et prout opus fuerit, fieri faciendo debitorem de ipsis ducatis ducentum prefatum dominum Alexandrum, prout convenit. Mediolani, ultimo novembris 1450.
Cichus.